- RADIUS
- RADIUSapud Virgilium, de Conone et Archimede, Ecl. 3. v. 41.In medio duo signa, Conon: et quis fuit alter,Descripsit totum radio qui gentibus orbem:Servio, est virga Philosophorum, quâ Geometra lineas indicant. Inventa autem haec Ars est tempore, quô Nilus plus aequô crescens confudit terminos possessionum, ad quos innovandos adhibiti sunt Philosophi, qui lineis drviserunt agros. Inde Geometria dicitur, cum non tantum terrae, sed et maris et caeli et aeris, spatia metiri consueverit. Sed quid ille radius facit, quô lineas in abaco ductas indicant Geometrae, ad spatia caeli metanda? Virgâ quoque sive radiô circuli in sphaera solida, quam κρικωτὴν dixerunt, indicantur. Marcianus Capella, de Astronomia, Et cum dicto prospicio quandam feminam luculentam, radium dextrâ, alterâ sphaeram solidam, gestantem. Verum nec hic radius siderum intervallis ac magnitudinibus signandis valet. Totum nempe Orbem, pro Caelo Poeta dixit, ut l. 3. Aen. v. 512. Idem.Nec dum orbem medium nox boris acta subibat.I. e. caelum medium. Et medium caeli orbem, l. 8. Aen. v. 97.Sol medium caeli conscenderat igneus orbem.Descripsit autem Archimedes totum Orbem radiô, quum totum Caelum descripsit, qui descriptus radiô possit indicari. Nec enim hic Radius, dioptricum organum, sed Radius Mathematicus. Cicero, ex radio et pulvere excitare. Arque haec Caeli descriptio Archimedea ad parapegmatum disciplinam referenda est, de qua vide supra. Ovidius hoc, metari caelum dixit, l. 1. Fast. v. 309.Nos quoque sub Ducibus caelum metabimur istis.Ponemusque vagos ad sua signa dies.Leon Philos. μετρεῖν πόλον,Πρόκλος μὲν οὖν γὴν, καὶ Θέων μετρεῖ πόλονProclus quidem terram, sed Theon metitur polum.Qui terram metabantur, etiam metiebantur, et Mensores Metatoresque iidem; metam namque vocabant, unde auspicabantur metiri etc. Salmas. ad Solin. p. 821. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.